[216] EPISTOLA XVI.

Illustri Heroi

D. LUDOVICO a FLANDRIA,

Domino de Praet, &c.

Multi extiterunt & apud Graecos & apud Romanos Viri summi, qui etsi eximiis virtutibus praediti magnam & praeclaram in Rep. gubernanda laudem consecuti sint; comitatis tamen humanitatisque commendationem insignibus aliarum praestantiorumque virtutum ornamentis gratiam ac favorem apud summos pariter ac infimos sibi longe maximum pepererunt, atque eo quidem, quod cum fere fiat, ut natalium splendor, dignitas, opes, honores etiam praestantissimos inflare atque insolentiores reddere soleant, si quis in eminenti positus fastigio humanitatis officia colat omnium oculos animosque in sui admirationem & amorem pellicit atque rapit. Atque hanc quidem virtutem tantopere a viris prudentibus laudatam, sive naturae instinctu, sive magnarum bonarumque artium beneficio (quibus praeter consuetudinem aliorum Magnatum apprime & delectaris & ex cultus es.) cum tu quoque eximiis prorsus dotibus, quibus te DEUS cumulate ornavit, adjunxeris, dici non potest, quantum omnium hominium favor, quanta gratulatio, quam crebra doctorum hominum, ut tui simileis multi orbi Christiano Principes contingant, vota ubique in nostris regionibus personent. Neque vero ulla res alia aeque me impulit, ut tuo nomini Tragoedias illas duas Sophoclis consecrarem. Quas cum gratas tibi fuisse, tum ex fratris mei, tum ex aliorum literis intellexissem, non mediocriter gavisus sum tanto Principi ac tam gravi judicio praedito quicquam potuisse placere quod meum fuerit, hoc est adolescentis vix tenui ingenio, eruditioneque minore, sed tamen amore ac indefesso erga literas studio. Proinde cum hac ratione benevolentiam me tuam conciliasse mihi persuadeam, omni studio, sedulitate, diligentiaque perficiam ut eam conservare possim, quam & magno mihi honori & ornamento aliquando futuram spero. Hac autem fiducia fretus, quanquam principio splendorem, amplitudinemque tuam animo intuitus, nonnihil reformidavi, literas has ad te mitto, Princeps Illustris, quas te aequo animo accepturum spes facit insignis tua eruditio, & incredibilis humanitas. Necessitas autem me huc durum telum adegit & incredibilis cursum meorum studiorum absolvendi ardor. Quod heri tanto cum fructu non poterit nisi tu te eorum Maecenatem hoc tempore digneris praestare. Quod quidem opus non esset, si adversae fortunae tempestas Patrem meum olim ex prospero rerum omnium statu funditus non demersissent. Nam qua ille, ut ipsius ferebat conditio, gratia apud Prudentiss. Caesarem MAXIMILIANUM & PHILIPPUM Hispaniarum Regem floruerit, quos labores asperrimis ac difficillimis belli temporibus pertulerit, quae officio hujus Augustiss. Imperatoris aetate Curiae Burgundicae praestiterit, multis in Aula Proceribus cognitum est, neque T. C. ut opinor, inauditum. Cum autem fortunae iniquitate tandem eo redactus fuerit, ut in omnium bonorum suorum discrimen venerit, nihilque nobis prope reliqui, praeter spem meram, fecerit, quae tota in clementia & benignitate Majestatis posita est, ut ea non praestentur, quae olim Patri, propter ingenteis labores exhaustos, donata a DD. PP. MAXIMILIANO & PHILIPPO fuerunt, saltem hoc contingat, ut habeam unde me sustentem honeste, donec optatum studiis meis finem imposuero. Ad quam rem consequendam non minimam in spem me erexit tua humanitas, & erga juvenes optimarum artium legumque studio deditos, favor, & benevolentia. Neque enim volenti tibi difficile impetratu fuerit, ut aliqua mihi pensio ad tres tantum annos ex Reg. Majest. fisco decernatur, qua interim sumptus studiorum meorum & hic & in Italia sustinere queam. Eam enim regionem videndi summo desiderio teneor, ex qua tanquam ex fonte uberrimo omneis bonarum artium disciplinae, omneis pene leges, quibus Resp. feliciter fausteque gubernantur, promanarunt. Quocirca C. T. etiam atque etiam obtestor, ut pro summo suo erga literas favore praesenti necessitati succurrat, ne forte inopia rei familiaris jam absolutum prope studiorum cursum cum gravi meo detrimento interrumpere cogar. DEUS conservet T. C. incolumem, Princeps Clarissime. Biturigibus VII. Idus Iun.

T. Cels. Cliens addictiss.

G. RATALLER.